monumenta.ch > Plinius > sectio 115

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 23, 116
{LXII} Pirum silvestre tardissime maturescit. conciditur suspensumque siccatur ad sistendam alvum, quod et decoctum eius potu praestat. decocuntur et folium cum pomo ad eosdem usus. pirorum ligni cinis contra fungos etiamnum efficacius proficit. - Mala piraque iumentis portatu mire gravia sunt vel pauca. remedio aiunt esse, si prius edenda dentur aliqua aut utique ostendantur.